라틴어 문장 검색

nailque praeter id quod his levissimi cuiusque facillime terretur, nescio an etiam apud plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 257:1)
Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:1)
inde conlaudata fide ac virtute, quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 117:1)
Ut idem Tullius dixit, Et illam veram amicitiam extimes quam non spes, non timor, non utilitassine causa divellit, illam cum qua homines moriuntur, et pro qua moriuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:15)
Inter spem curamque, timores inter et irasomnem crede diem tibi diluxisse supremum;
(호라티우스의 첫번째 편지, 046)
Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:5)
Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:1)
Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe vivant accessuros ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 4:3)
qui primus post meum discessum metum bonis, spem audacibus, timorem huic ordini, servitutem depulit civitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:5)
sic abeunt redeuntque mei variantque timores, et spem placandi dantque negantque tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 170)
Inter spem curamque, timores inter et iras omnem crede diem tibi diluxisse supremum, grata superveniet, quae non sperabitur hora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 46)
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:2)
lentior, ut vides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac ne vertat in audaciam periculum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 242:2)
Spes reditus, spes omnis abest ceditque timori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:14)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION